LPCJF Jfojdij, vir sanctissimus litterisque Sericis doctissimus, quamquam anno quarto regni imperatoris Clari Akihitonis, id est post Iesus natum MCMXCII, extremum spiritum effudit ad caeli arduum progressus, ingenia tamen eius non tantum singularia sed etiam multiplecia magis ac magis luce clariora candescunt, fulgent, exstant. quae inlustrat maxime dissertatio ad universitatem Tokionensem prolata, deinde in Libello in memoriam LPCJF eius contenta; edito igitur hoc libro, facilius factum est illa De Historiis Hannidensium Ban Gu, inlustrissimi Serici historici, conscripta perfrugari. nec minus et sublimitatem narrandi et sagacitatem disserendi plane confirmet id argumentum, quod, ante septem annos proditum, postea relictum tantum in uno exemplare, etsi nobis eius amicis, ad manus sumere ac retractare erat non facile. lux vero eius sapientiae exstingui non debet, sed conservari diligentissime: hoc consilio semper complectebamur; nam nemo carissima opera uti posset quam nisi tradere in manus posteriorum curaremus. nunc nonnullis exemplaribus rursus impressis atque publicatis, officium gravissimum certo perfecimus, quod nobis maximae laetitiae est. restat ut precemur: di populique aeternum sanctitatem amici nostri in memoria habeant!

amicus et amici amico suo,
p.Ies.n. mcmxcv iv ante idus aprilis.

caelius@csc.jp

—[‰à“°•¶W/—[‰à“°›áÁ’Ÿ
inserted by FC2 system